Liber Numeri*

Caput 33: Versus 1

Hae sunt mansiones,etc.ORIG., hom. 27 in Num.Diversas creavit Deus ciborum differentias, etc., usque ad aliam vero, qua post resurrectionem ascensura ad coelos, non subito nec importune condescendit, sed per multas mansiones, in quibus singulis lumine sapientiae illustrata ad ipsum patrem luminum perveniat.Per turmas suas.Septuaginta sic:Cum virtute sua,Christo, scilicet, qui est Dei virtus et Dei potentia. Cum ipso ergo ascenditur, qui ad nos descendit ut ascenderemus.Qui enim descendit, ipse est qui ascendit,etc.Ephes. 4.. Unde:Tecum descendam in Aegyptum,etc.Genes. 46.. Ideo,non erat in tribubus eorum infirmus.In manu Moysi et Aaron quas descripsit,etc.ORIG., ibid.Non enim tantum scientiam legis et fidei, etc., usque ad unum enim opus utriusque manus est, et una perfectionis expletio.
(* Traductions européennes)